Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 96 Cic. Luc. 98 () >>Cic. Luc. 100

97Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita

-- --

disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' <non> [Note] modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus [Note] is quem isti tardum [Note] putant: 'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis [Note] necessitas') — cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat [Note] alterum neget) — si talis disiunctio [Note] falsa potest esse, nulla vera est. 98mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam [Note] sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere [Note] Carneades solebat: 'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam [Note] Diogenes [Note] ,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica [Note] didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, <lucet>' [Note] verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem modo esse [Note] conexum: aut igitur hoc ut [Note] illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

ch. 31

Sed [Note] ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea [Note] ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus

-- --

ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae [Note]] sunt sumpta de primo.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 96 Cic. Luc. 98 () >>Cic. Luc. 100

Powered by PhiloLogic